- CLADUS
- CLADUS,Graece Κλάδος, apud Martialem, l. 2. Epigr. 57. v. ult.---- modo modo ad Cladi mensamOppigneravit annulum, unde cenaret:nomen proprium Trapezitae. Alias Κλάδοι Graecis, rami sunt arborum, inprimis in palma, rami e trunco, qui ςτέλεχος dictus est, enati. Unde Clava Latinis, h. e. baculus ex ramo cum nodis praeciso: nam κλάδα quoque ramus, et Aeolice κλάβα. Tralatitie κλάδοι iisdem dicuntur brachia seu rami fluviorum: item in cornibus cervorum cornicula, quos ramos quoque Latini appellaverunt. Habere autem hi cornua ramosa in trimatu incipiunt, tuncque κλαδίαι dicuntur: et sexennes usque ad sedecim ramos capite gestant, a quo rempore ramulorum cessat augmentum. Unde pater. deceptum esse Plinium, l. 8. c. 32. cum singulos tantum quotannis ramos adici cervorum cornibus, scribit. Salmas. ad Solin. p. 221.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.